monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 12, 6
Nam si mens mea me non fallit, si conscientia mea mihi quod verum est attestatur, si tandem vera est sententia divina, quae dicit: Nemo novit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est , agnosco me Carthusiensium a triginta iam fere annis, hoc est etiam antequam praeesse inciperem, prae cunctis pene mortalibus amasse religionem, coluisse sinceritatem, amplexum esse veritatem.